# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.29

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.29

LXX: « Requiescam in die tribulationis meae: ut ascendam ad populum peregrinationis meae. » Quia omni custodia servavi cor meum, et extimuit venter meus a voce orationis labiorum meorum, et ingressus est tremor in ossa mea, et subter me conturbata est fortitudo, vel habitudo mea, et propter tantam custodiam a peccatis alienus effectus sum; idcirco nunc confidenter dico: Requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum peregrinationis meae, id est, qui aeque ut ego in hoc mundo peregrinatus est. Ascendam autem deorsum positus, et quasi de valle ad sublimiora nitens tota aviditate contendam, ut tempore quo caeteri in tribulatione sunt et angustia, mihi cura sit de ascensu, quomodo cum populo peregrinationis meae requiescam in altioribus locis. Diem autem tribulationis puto consummationem esse mundi, de quo et Isaias ait: Dies Domini insanabilis, furoris et irae, ponere orbem terrae universum in desertum, et peccatores perdere (Isa. XIV, 6, 7.)

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
