# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.3.1-22

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 3.3.1 to 3.3.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.3.1

(Cap. III.—Vers. 1.) « Domine, audivi auditionem tuam, et timui: Domine, opus tuum in medio annorum vivifica illud. » LXX: « Domine, audivi auditum tuum, et timui: Domine,: consideravi: opera tua,: et obstupui: in medio duorum animalium cognosceris. » Pro eo quod nos et Aquila et Theodotio transtulimus, vivifica illud, Symmachus interpretatus est, revivifica illud. Quod autem Septuaginta dixerunt, consideravi et obstupui, nec in Hebraeo habetur, nec apud quempiam aliorum interpretum, ut sublatis his, quae in Hebraico non habentur, possit legi juxta Septuaginta: Domine, opera tua in medio duorum animalium cognosceris: quod quia άοιανόητον videbatur, superiora conjuncta sunt. Legimus autem in Hebraeo ADONAI, id est, Domine, PHALACH, opus tuum, BACE- REB, in medio, SANIM, annorum, HELEU, vivifica illud. Hoc propterea ut quae superflua sunt, in Septuaginta manifeste addita cognoscamus. Hebraei juxta historiam hunc locum ita explanant: Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Audivi, inquit, poenas quas Nabuchodonosor et diabolo praeparasti, in quibus dixisti ei: Vae qui multiplicat non sua (supra, II, 6). Et secundo: Vae qui congregat avaritiam malam domui suae (vers. 9). Et tertio: Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate (vers. 12). Et quarto: Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians (vers. 15). Et quinto: Vae qui dicit ligno, expergiscere: surge, lapidi tacenti (vers. 19). Et sicut timore perterritus sum, quod draco magnus tantis vulneribus confodiendus sit, sic deprecor, Domine, ut quod promisisti, expleas, et finito tempore, reddas Christum tuum, Tu enim dixisti, quia adhuc visus procul et apparebit in fine, et non mentietur. Vivifica ergo quod pollicitas es, hoc est, tuum imple promissum; non moriatur irritus sermo tuus, sed opere compleatur. Quod quidem juxta nos, et de resurrectione Salvatoris intelligi potest: ut ille qui pro nobis mortuus est, consurgat a mortuis, et vivificetur.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
