# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.3.23-43

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 3.3.23 to 3.3.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.3.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.3.23

Juxta Septuaginta autem multo alter est sensus, et debemus etiam Vulgatae editionis explanationem ponere. Domine, audivi in Scripturis sermonem tuum, et te mihi dante auriculam, juxta illud quod loquitur Isaias: Addidit mihi auriculam ad audiendum (Isa. L, 5); ita audivi, ut tu vis audiri sermonem tuum. Et opera tua diligentius contemplatus (ne mihi diceretur: Opera autem Domini non respiciunt, et opera manuum ejus non consideran), ex creaturis intellexi Creatorem, et per singula quae fecisti, et quae quotidie operaris in universo mundo, totus obstupui, et sensu humanitatis amisso, in sanctam amentiam sum conversus. Vel certe admiratione turbatus, in laudes tuas trepidus erumpo dicens: in medio duorum animalium cognosceris. Quod multi putant de Filio intelligi, et Spiritu sancto, eo quod Pater per Filium intelligatur et Spritum. Quae quidem et duo Seraphim in Isaia (cap. VI), et duo Cherubim, scribi interpretantur in Exodo (cap. XXV), quae contra se respiciunt [Al. respiciant et habeant et velantes], et in medio habent oraculum; et in Isaia (cap. VI), velantia caput ct pedes Domini, in praesenti tantum saeculo volent, et alter ad alterum mysterium inclament Trinitatis: et mittatur unus de Seraphim, quod interpretatur ardens, et veniat in terram ct mundet prophetae labia, et dicat: Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat (Luc. XII, 49). Hoc aestimant alii, et ad hanc interpretationem multis Scripturarum utuntur testimoniis. Porro simplex interpretatio, et opinio vulgi de Salvatore intelligit, quod inter duos latrones crucifixus agnitus sit (Marc. XV; Joan. XIX). Qui autem melius, hoc dicunt, quod in prima Ecclesia quae de circumcisione fuit, et de praeputio congregata, duobus populis se hinc inde cingentibus, intellectus sit Salvator et creditus. Sunt qui duo animalia, duo intelligant Testamenta, novum et vetus, quae vere animantia sint atque vitalia, quae spirent, et in quorum medio Dominus cognoscatur.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
