# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.30.1-14

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 3.30.1 to 3.30.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.30.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.30.1

(Vers. 17.) « Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis: mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in praesepibus. » LXX: « Quia ficus non afferet fructum, et non erunt germina (Al. genimina) in vineis: mentietur opus olivae, et campi non facient escas: defecerunt, eo quod comederent oves, et non sunt boves in praesepibus. » Juxta Hebraicum in quo supra diximus: Ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis: et ascendam ad populum accinctum nostrum (Al. meum): ita quae praecesserunt, copulabuntur sequentibus. Ideo tribulationem ad praesens volui sustinere, et postea ad populum fortem ascendere, quia veniet dies tribulationis et necessitatis, et caeteris in angustia constitutis, ego in tua majestate laetabor: Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum, et caetera. Quae quia non multum distant a LXX, eum interpretatione eorum pariter disseramus. Cum venerit dies tribulationis, et ego ascendero ad populum qui mecum aliquando peregrinatus est: vel certe cum venerit dies eversionis Judaicae, et populi prioris, et derelicta fuerit filia Sion, sicut tabernaculum in vinea, et sicut casula, in cucumerario, et sicut civitas, quae expugnatur, ego qui de pereunte electus sum populo (de quo dictum est (Isa. I, 9): Nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha, similes essemus), copulabo me discipulis Christi: quos quia in monte docet, turbis et debilibus deorsum relictis, ego ad montana conscendam. Ficus enim non dedit fructum, ad quam venit in Evangelio esuriens Dominus, et non invonit in ea poma, et maledixit ei, dicens: Non afferes fructum usque in saeculum (Matth. XXI, 19). Et diligenter considera quid dixerit: Non afferes fructum in saeculum, non ait, usque in saecula saeculorum: sed cum saeculum istud pertransierit, et intraverit plenitudo gentium, tunc etiam haec ficus afferet fructus suos, et omnis Israel salvabitur.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
