# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.30.37-61

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 3.30.37 to 3.30.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.30.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.30.37

V, 1). Et postea: Et exspectavi ut faceret fructum fecit autem spinas, et non judicium, sed clamorem (Ibid. 2). Et in Jeremia: Ego autem plantavi te vineam fructiferam totam veram; quomodo versa es in amaritudinem vitis alienae (Jerem. II, 21)? Et manifestius in Psalmis: Vineam de AEgypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam (Psal. LXXIX, 9). Haec igitur vinea ad quam paterfamilias saepe miserat servos (Matth. XXI), ut acciperet de ea vinum, quod laetificat cor hominis, quia versa est in amaritudinem, ei novissime etiam patrisfamiliae filium ausa est interficere, non uvas faciens, sed spinas, et non judicium, sed clamorem: Crucifige, crucifige eum! Et: Non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX, 6, 15). Propterea exterminavit illam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Psal. LXXIX, 14). Olivam quoque populum synagogae liquido comprobabit, qui in Apostolo fractos olivae ramos legerit (Rom. XI), et nos de oleastro insertos, ut in ramis intelligamus, multitudinem Judaicam fuisse succisam, in radicibus apostolorum electionem esse servatam, in quibus nos incerti manebimus, si fecerimus fructum, et dicetur de nobis: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVI, 3). Multi putant ficum, et vineam et olivam in mysterio accipi Trinitatis, quod ficus propter pomorum dulcedinem Spiritus sanctus intelligatur. Vinea ipse Dominus noster Jesus Christus, qui dicit in Evangelio: Ego sum vitis (Joan. XV, 1). Oliva autem, Deus Pater omnipotens, a quo cuncta illuminentur, et de quo egrediatur lux, et ad quem possumus dicere: O oliva, in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10), id est, in Filio videbimus Spiritum sanctum. Ad has fructuosas arbores, et uberrimam vineam, veniunt infructuosa ligna in Judicum libro (cap. IX), et rogant ut regnent super se. Sed nunquam super ligna silvarum, quae debentur incendio, regnat oliva, ficus, et vinea: sed magis imperat eis rhamnus plena sentibus, et hericio similis, qui habitat in Babylone, et semper versatur in foveis.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
