# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.31.17-28

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 3.31.17 to 3.31.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.31.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.31.17

Ponet ergo pedes meos inter caeteros cervos suos. et ad coelestia perducet me, ut inter angelos canam gloriam Domini, et super terram pacem hominibus bonae voluntatis annuntiem. Canam autem victoriam ejus et triumphum et tropeum crucis. Hoc juxta Hebraicum et quintam editionem, ad tempus Judaicae eversionis, et ad adventum Domini cuncta referamus. Si autem voluerimus de consummatione mundi accipere, sic exponendum est: quomodo in Exodo (cap. IX) quando percussa est AEgyptus, et percussit Deus vineas eorum, et ficus eorum, et occidit primitiva hominum, et jumentorum in grandine, et AEgyptias fruges, bruchus, locustaque consumpsit: ficus in AEgypto non attulit fructum, nec erant genimina in vineis eorum, mentiebatur (sicubi tamen poterat reperiri in AEgypto) opus olivae, et campi eorum non dabant escas [Al. fructum]: et deficiebant, eo quod non haberent cibos pecora eorum, et non erant boves in praesepibus. Populus autem Israel exsultabat in Domino, et gaudebat in Deo salutari suo: sic in consummatione mundi, quando, multiplicata iniquitate, refrixerit charitas (Matth. XXIV), et ficus non attulerit fructus, et vineae non habuerint uvas, et mentitum fuerit opus olivae, et campi non germinaverint cibos, et caetera quae sequuntur: tunc quicunque justus et electione Dei dignus fuerit inventus, loquetur exsultans: Ego autem in Domino exsultabo, gaudebo in Deo salutari meo, Dominus fortitudo mea. Et quasi positus a Deo super consummationem saeculi, ut postea ad superiora conscendat, et a Deo educatur ad summum, dicet: Et ponet pedes meos in consummationem, super excelsa imponet me; ut cum ab άγωνοΟέτβ Jesu, qui primus in agone superavit, praemium fuerit cantantibus positum: ego vincam in carmine ejus, et manus meae componant citharam, et psalterium, et omne organorum genus, scribamque panegyricum triumphanti. Et qui in principio locutus sum: Usque quo clamabo, et non exaudies?

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
