# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.5

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.5

« Cum advenerit tempus, demonstraberis, cum turbata fuerit anima mea. » Quod, exceptis Septuaginta, nec in Hebraico, nec apud quemquam aliorum habetur interpretum. Et est sensus: Cum venerit tempus, de quo dicitur: Tempore acceptabili exaudivi te, tempus adventus Domini Jesu Christi (II Cor. VI, 2): tunc, o Deus Pater, cognoscetur nomen tuum, quod ante occultum fuit hominibus, de quo dicit Dominus in Evangelio: Pater, revelavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6). Quod autem infertur: Cum turbata fuerit anima mea, apud LXX interpretum editionem cum posterioribus copulatur, ut possit legi: Cum turbata fuerit anima mea in ira, et hucusque distinctio; deinceps inferatur, misericordiae recordaberis; quod scilicet prophetae sufficiat pro poena sola conturbatio, et ad iram Dei anima illius conturbata, nequaquam inferatur supplicium, sed iram excludat misericordia. Habet autem et ira Dei mensuras: quantum, et quanto tempore, et ob quas causas, et quibus inseratur, juxta illud quod scriptum est: Cibabis nos pane lacrymarum, et potabis vos lacrymis in mensura (Psal. LXXIX, 6) Quod si propheta turbatur ad iram Dei, et qui turbatus est. impetrat misericordiam, quid nos sperare, uno timere debemus, quorum opera Dei digna sunt ira? Quod autem sequitur juxta Hebraicum.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
