Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.6
Unproofread scanNot analysed yet
«Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. »Non debemus putare, oblivisci Deum, et post iram suae misericordiae recordari; sed quod nos cum in poena positi putemus oblivisci, juxta illud: Usquequo. Domine, oblivisceris me in finem (Psal. XII, 1)? Nam et si quando tentationibus, quasi fluctibus operimur, et rapida daemonum adversus nos procella desaevit, velut ad dormientem loquimur: Exsurge, quid dormitas, Domine? Simulque Dei cerne clementiam; non dixit, cum intuleris supplicia, misericordiae recordaberis; sed cum iratus fueris. Qui autem irascitur, interdum non percutit, sed tantummodo comminatur. Quod et Apostolus sentiens ait: Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et iniquitatem hominum (Rom. I, 18). Ubi autem revelatur, non infertur, non percutit; sed revelatur ut terreat, et territis non inferatur.