# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.6

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.6

« Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. » Non debemus putare, oblivisci Deum, et post iram suae misericordiae recordari; sed quod nos cum in poena positi putemus oblivisci, juxta illud: Usquequo. Domine, oblivisceris me in finem (Psal. XII, 1)? Nam et si quando tentationibus, quasi fluctibus operimur, et rapida daemonum adversus nos procella desaevit, velut ad dormientem loquimur: Exsurge, quid dormitas, Domine? Simulque Dei cerne clementiam; non dixit, cum intuleris supplicia, misericordiae recordaberis; sed cum iratus fueris. Qui autem irascitur, interdum non percutit, sed tantummodo comminatur. Quod et Apostolus sentiens ait: Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et iniquitatem hominum (Rom. I, 18). Ubi autem revelatur, non infertur, non percutit; sed revelatur ut terreat, et territis non inferatur.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
