Latin
3.8.1 to 3.8.23
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.8.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 4.) «Operuit coelos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. Splendor ejus ut lux erit: cornua in manibus ejus. Ibi abscondita est fortitudo ejus. »LXX: «Operuit coelos virtus ejus, et laudis ejus plena est terra, et splendor ejus quasi lux erit; cornua in manibus ejus, et posuit dilectionem robustam fortitudinis suae. »Pro eo quod Septuaginta interpretati sunt, Et posuit dilectionem robustam fortitudinis suae; et nos diximus, Ibi abscondita est fortitudo ejus, Aquila transtulit, Et posuit absconsionem fortitudinis suae; Symmachus, Et posuit absconditam fortitudinem suam; solus Theodotio nostrae translationi congruens, ait: Et ibi absconsio fortitudinis ejus. Verbum enim SAM (Cw) pro qualitate loci, et posuit intelligitur, et ibi; magisque in praesenti loco ibi legendum est, quam posuit, ut sit sensus et ordo sententiae: Cornua in manibus ejus, et subaudiatur, ibi, id est, in cornibus abscondita est fortitudo ejus. Manifestum est autem juxta Hebraicum quod in adventu Christi cuncta repleta sint gloria, secundum illud quod in Evangelio dicitur: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14) Et alibi: Pacem fecit in coelis et in terra per sanguinem crucis, et sedit in dextera magnitudinis; velociter enim currit sermo ejus. Et alibi: Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra (Psal. VIII, 2, 10). Et rursum in Psalmo decimo octavo: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae [Al. terminos terrae] verba eorum (Psal. XVIII, 5). Splendor quaque ejus, quasi sol justitiae, clara luce radiavit; et cornua in manibus ejus, vexilla et tropaea crucis, et in ipsis cornibus abscondita est fortitudo ejus: Cum enim esset in forma Dei, non rapinam arbitratus eat aequalem se esse Deo; sed exinanivit se formam servi accipiens: factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp.