# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.8.67-69

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 3.8.67 to 3.8.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.8.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.8.67

XLIII, 6). Quod autem juxta LXX legimus: Et posuit dilectionem fortis virtutis suae, etiam hoc de Christo intelligendum est, quod Deus Pater idcirco cooperuerit coelos virtute sua, et terram repleverit laude, et splendorem suum fecerit esse ut lumen, et regnum posuerit in manu Filii sui, ut faceret dilectum suum ab hominibus diligi, et diligi non leviter, sed vehementer et fortiter, ut qui eum fortiter dilexissent, et haererent in dilectione ejus, nemo tolleret eos de manu illius. E contrario diabolus facit amare nos mundum, et pro dilectione virtutis diligere vitia, et non leviter, sed fortiter, ita ut de nobis possit dici: Et posuit diabolus dilectionem fortem vitiorum suorum.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
