Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.9
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 5.) «Ante faciem ejus ibit mors: et egredietur diabolus ante pedes ejus. »LXX: «Ante faciem ejus ibit verbum, et egredietur in campum post pedes ejus. »Pro eo quod nos transtulimus mortem, in Hebraeo tres litterae positae sunt DALETH, BETH, RES, absque ulla vocali, quae si ligantur DABAR ()2l) verbum significant; si DEBER, pestem, quae Graece dicitur λοιμός. Denique et Aquila ita interpretatus est, Ante faciem ejus ibit pestis; Symmachus, Ante faciem ejus praecedet mors; quinta editio, Ante faciem ejus ambulabit mors: soli LXX et Theodotio sermonem pro morte interpretati sunt. Necnon in consequenti versiculo, ubi diximus: Egredietur diabolus ante pedes ejus, et LXX aliter transtulerunt, juxta quos postea disputabimus; Aquila pro diabolo transtulit, volatile; Symmachus autem et Theodotio, et quinta editio, volucrem, quod Hebraice dicitur RESEPH (ηΕΠ) Tradunt autem Hebraei, quomodo in Evangelio princeps daemonum dicitur esse Beelzebub (Matth. XII); ita Reseph daemonis esse nomen, qui principatum teneat inter alios, et propter nimiam velocitatem atque in diversa discursum, avis et volatile nuncupetur: ipsumque esse qui in paradiso sub figura serpentis mulieri sit locutus, et ex maledictione, qua a Deo condemnatus est, accepisse nomen: siquidem BESEPH, reptans ventre interpretatur. Hoc est ergo quod dicitur: statim cum venerit Dominus et in Jordane fuerit baptizatus, et ad columbae descensum vox Patris intonuerit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17). exeunti de aquis occurret diabolus; et ante pedes illius stabit mors, et coluber antiquus, qui quadraginta diebus tentavit eum in solitudine. Si autem juxta LXX legerimus, Ante faciem ejus ibit verbum, et egredietur in campos post pedes ejus, hoc significat, quod sermo Dei ante visitationem ejus, quae nunc allegorice facies dicitur, praecedat et praeparet corda credentium: ut prava in rectum, et inaequalia sternat planum: et auditoris anima quasi consectus ager, sementem possit recipere spiritualem.