Latin
2.221.1 to 2.221.16
Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 2.221.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 1. —Vers. 1.) «Verba Amos, qui fuit in pastoralibus de Thecue, qui vidit super Israel. »Septuaginta autem, nescio quid volentes, interpretati sunt: «Sermones Amos, qui facti sunt in Accarim de Thecue, quos vidit pro Jerusalem. »Sciendumque hunc prophetam, non pro Jerusalem, quod in Hebraeo penitus non habetur; sed super Israel, id est, decem tribus quae appellantur Israel, et erant in Samaria, prophetasse. Quod quidem et Aquila et Symmachus et Theodotio similiter transtulerunt. Primus ergo Osee propheta ad decem tribus quae appellantur Ephraim, Samaria, domus Joseph et Israel, loquitur. Secundus Joel, ad Jerusalem et duas tribus quae vocantur Juda et Jerusalem et Jacob, profert vaticinium. nullam omnino Israelis faciens mentionem. Tertius Amos, nequaquam ad Jerusalem quae regebatur a tribu Juda; sed ad Israel in Samaria praedicat. Quod et de toto volumine ejus probari potest, et maxime ex eo quod scriptum est: Misit Amasias sacerdos Bethel ad Jeroboam regem Israel, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel (Amos VII, 10). Et post paululum dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere, fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et ibi prophetabis, et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis et domus regni est. Cui respondit Amos: Non eram propheta, nec prophetae filius, sed opilio ruborum mora distringens: tulitque me Dominus cum sequerer gregem, et dixit ad me: Vade, propheta ad populum meum Israel: non utique ad Judam et Jerusalem, ut male apud Graecos et Latinos habetur, sed ad Israel, id est, decem tribus, quae ob populi multitudinem, pristinum nomen obtinuerant. In eo autem loco ubi Septuaginta transtulerunt, in Accarim, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit: in NOCEDIM(onp3) quod Aquila vertit iv ποίμνιοτρδφοις, id est, in pastoralibus;