Latin
2.221.231 to 2.221.248
Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 2.221.231-248
Unproofread scanNot analysed yet
sic] formosus in stola suat gradiens in multitudine fortitudinis suae (Isa. LXIII, 1)? Quidquid de Esau et Jacob diximus, referamus ad Judaeos et populum Christianum. Illi enim terreni et sanguinarii persecuti sunt fratrem Jacob, qui eos supplantavit, et abstulit primogenita eorum, et persecuti sunt in gladio, ita ut substantias possessionesque credentium publicarent, quod in Actibus apostolorum legimus (Act. II, 4): et violaverunt misericordiam ac jura naturae, oblitique sunt matris suae Rebeccae, quae interpretatur patientia, et simul eos generavit in Christo: antiquumque furorem et iracundiam tenentes, usque hodie in synagogis suis sub nomine Nazarenorum blasphemant populum Christianum: et dummodo nos interficiant, volunt igne comburi. Sed Dominus mittet ignem in Theman, in deserta siccaque Judaeae (quae nequaquam irrigantur imbribus prophetarum), et devorabit omnes munitiones eorum, sive fundamenta murorum ejus, ut omni sensu litterae concidente, superaedificetur Ecclesia Christi Domini fundamentis. Pro misericordia, Septuaginta vulvam transtulerunt. et pro furore, horrorem, et pro indignatione, impetum, ducti ambiguitate verborum: quia REHEM (DTP), et vulvam et misericordiam; APHPHO (ISM), et furorem ejus, et horrorem suum significat; EBRATH (ΓΓO3Γ) vero et indignatio et impetus dicitur. Porro ARMANOTH (ΓΤΰΌΊΚ), quas nos aedes interpretati sumus. Aquila et Symmachus βάρεις, id est, domos; Theodotio, habitatores transtulit; soli Septuaginta et hic et supra, fundamenta dixerunt. (Vers. 14, 15.) «Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quatuor non convertam eum: eo quod desecuerit praegnantes Galaad, ad dilatandum terminum suum; et succendam ignem in muro Rabbae, et devorabit aedes ejus in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis: et ibit Melchom in captivitatem, ipse et principes ejus simul, dicit Dominus. »LXX: «Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus filiorum Ammon et super quatuor non aversabor eos, eo quod desecuerit praegnantes Galaaditarum, ut dilataret terminos suos: et succendam ignem super muros Rabba, et devorabit fundamenta cum clamore in die belli, et commovebitur in die consummationis suae: et ibunt reges in captivitatem, …sacerdotes eorum …et principes eorum simul, dicit Dominus.