Latin
2.221.404 to 2.221.424
Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 2.221.404-424
Unproofread scanNot analysed yet
Ante enim de Doeg Idumaeo scriptum legimus in Regum volumine (I Reg. XXI, XXII), qui titulus est quinquagesimi primi psalmi, cum Absalon contra patrem surgeret (II Reg. XV), quod in tertii psalmi titulo praenotatur. Itaque et Amorrhaeus novissimus exterminatus est, sive deletus, quod nunc primum refertur, et quod ascendere eos fecit de terra AEgypti, et reduxit in eremum per quadraginta annos, in principio factum legimus (II Reg. XXI), quae hic ultima dicuntur ordine commutato. Prius ergo quam educeret nos Deus de terra AEgypti, de fornace ferrea, exterminavit ante faciem nostram Amorrhaeum, qui dicitur amarus, sive λαλητές, id est, loquens, sive famosus, et frequenti sermone celebratus. Hic autem Amorrhaeus et rex Amorrhaeorum appellatur Seon, arbor infructuosa et sterilis, non quod fructus non faciat, sed malos afferat fructus, de quibus dicitur: Omnis arbor quae non facit fructus bonos, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, 10; VII, 19). Et de pseudoprophetis legimus: Qui veniant in vestimentis [Al. vestitu] ovium, et intus sunt lupi rapaces, ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16): ex malis videlicet fructibus. Sive igitur fructum non faciat, sive faciat, sed non bonum: infructuosa arbor appellatur. Iste Seon, de quo scriptum est: Jam securis ad radices arborum posita est (Luc. III, 9), quia infructuosa arbor fuit, Domino percutiente, succisus est, cujus altitudo cedrorum altitudini comparatur, de quibus legimus: Vidi impium exaltatum et elevatum sicut cedros Libani: et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 35, 36). Et pulchre transisse se dicit, quia ei qui transit de saeculo, et dicere potest. Transiens videbo visionem hanc magnam (Exod. III, 3), aufertur cedrus, et locus superbiae non poterit inveniri. Fortitudo quoque ejus, quasi quercus arboris durissimae atque fortissimae.