# Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 2.221.71-85

Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres, 2.221.71 to 2.221.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-amos-prophetam-libri-tres/2.221.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-amos-prophetam-libri-tres/2.221.71

Quo rugiente de Sion, et dante vocem suam de Jerusalem (de Sion enim egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem [Isa. II]), omnia pastorum et regum Israel speciosa luxerunt, et exsiccatus est vertex Carmeli, qui quondam laetis pascuis abundabat. Carmelus Graece dicitur et Latine, Hebraice autem appellatur CHERMEL: et sunt duo montes, qui vocantur hoc nomine. Alter in quo fuit Nabal Carmelus, maritus Abigail, ad Australem plagam (I Reg. XV, XXV). Alter juxta Ptolemaidem, quae prius vocabatur Acho, mari imminens, in quo Elias propheta flexis genibus pluvias impetravit (III Reg. XVIII). Si ergo de Chermel dicit, in quo habitavit Nabal, magis pastorum gregibus convenit, quia est juxta solitudinem. Sin autem de illo, qui vicinus est littori, ad reges et superbiam pertinet regum Israel, quos imminente captivitate, instar montium desertorum dicit esse vastandos. Aliter: Cum Dominus de Sion et Jerusalem, de specula Ecclesiae, quae super montem sita latere non potest, et in qua visio pacis est, dederit per vetus et novum Instrumentum, et per doctores ecclesiasticos vocem suam, et quasi clara buccina insonuerit, tunc omnia speciosa pastorum, id est, doctrina haereticorum, quae pulchro videbatur sermone composita, et cognitio circumcisionis (hoc enim interpretatur CHERMEL ( 3STD) per quam sibi verae circumcisionis scientiam pollicentur, lugebit atque siccabitur, et populorum millia, quae propter simplicitatem vocantur greges, subita ariditate marcescent. (Vers. 3.) « Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum, eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad. » LXX: « Et dixit Dominus: Super tribus impietatibus Damasci, et super quatuor non aversabor eos [Al. eum], pro eo quod secuerunt serris ferreis praegnantes in Galaad. » Pro tribulis, quae Hebraico appellantur ARSOTH (ΠΉΠΠ), et a Theodotione translatae sunt rotae ferreae, quae nos plaustra ferrea interpretati sumus, Septuaginta transtulerunt, serris ferreis.

---

Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp471/tmp471/tmp471.tmp471.opp-lat1.xml.
