Latin
2.221.86 to 2.221.99
Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 2.221.86-99
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem genus plaustri, quod rotis subter ferreis atque dentatis volvitur, ut, excussis frumentis, stipulam in arcis conterat, et in cibos jumentorum propter foeni sterilitatem paleas comminuat. Rursum ubi in Hebraico habetur BENADAD (Tirrp), et unum nomen est. Septuaginta interpretati sunt, filii Ader, RES et DALETH elementorum falsi similitudine. In eo quoque loco ubi nos diximus, de domo voluptatis, quod Hebraice dicitur MEBBETH EDEN (py mas), et omnes similiter transtulerunt, Septuaginta interpretati sunt, ex viris Charran, DALETH mediam nominis litteram RES arbitrantes, et juxta consuetudinem suam AIM primae Hebraicae litterae, Chi (χ) Graecum praeponentes. Cyrenem etiam quae Hebraice dicitur CIRA (m’p), έπίχλητον, id est, vocatum vel nominatum transtulerunt, propter verbi similitudinem, quia CARAE (rwip), vocatio dici potest, et nomen proprium, appellativum intellexerunt. De causis diversae translationis breviter diximus: nunc ad sensum eorum quae dicta sunt transeamus. Primum adversum Damascum, in qua regnabat Azael, sermo Dei dirigitur, qui eo tempore quo Amos prophetabat, graviter urgebat Israel, id est, decem tribus: in tantum ut, superatio Achab rege Israel in Ramoth Galaad, omnem regionem quae appellabatur Galaad, et in haereditatem cesserat dimidiae tribui Manasse, instar tribularum frumentum in areis triturantium jugularet atque contereret. Quod plenius Elisaeus propheta in Regum volumine loquitur, ubi scriptum legimus: Stetitque cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus: flevit que vir Dei. Cui Azael ait: Quare dominus meus flet? Et [Al. al] ille respondit: Quia scio quoe facturus sis filiis Israel mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos elides, et praegnantes divides. Dixitque Azael: Quid sum enim servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Elisaeus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore (IV Reg.