Latin
Book 3
Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 4.14
Unproofread scanNot analysed yet
Dies illa [Al. diem illam], diem captivitatis significat, quando uterque populus ducetur in Assyrios atque Chaldaeos, quibus prae tristitiae magnitudine occidet sol meridie: et clara omnibus luce, tenebrae cuncta complebunt: quando festivitates eorum et omnia cantica in luctum planctumque conversa sunt. Et super omne dorsum, sive lumbos, accincti sunt cilicio, et juxta consuetudinem veterum lugentium, super capita habuere calvitium: quod et Job in mortibus filiorum fecisse legimus (Job, I). Et tanta erit magnitudo luctus atque tristitiae, ut unici filii morientis matrique charissimi vincat dolorem; et omnia planctu et amaritudine compleantur. Possumus hunc locum et in Domini intelligere passione, quando sol hora sexta retraxit radios suos, et pendentem in cruce Dominum suum spectare non ausus est (Luc. XXIN): quando tenebris cuncta complentibus, festivitates eorum et cantica, Vespasiano Titoque superantibus, in planctum luctumque mutata sunt: quando lacrymarum et poenitudinis et ciliciorum repleta sunt omnia, et capita habuere calvitium, quae prius Nazaraeorum decorata caesarie, comam Domino nutriebant. Tunc primogenitus Filius Dei, populus Israel, qui in Unigenitum et vere Filium Dei miserat manum, aeterno luctui traditus est: et novissima ejus, sive qui cum eo erant, amaritudine sunt repleta. Nunc ergo illis habentibus tenebras, qui repulerunt solem justitiae: nos qui sedebamus in tenebris et in umbra mortis, vidimus lucem magnam (Isa. IX), et illorum universa festivitas ad Ecclesiae translata est mysteria, ut, illis flentibus, nos laudes Domino concinamus. Illi pro zona accinguntur funibus et ciliciis: nobis cum apostolis dicitur: Sint lumbi vestri praecincti [Al. accincti], et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). Nos accincti sumus Christi veritate, implentes illud quod scriptum est: State accincti lumbos vestros in veritate (Ephes. VI, 14). Illi autem pro veritate circumdati sunt diaboli mendacio. Nostrum caput, de quo Salvator loquitur: Vestri autem et capilli capitis numerati sunt (Matth. X, 30), habet comam perpetuam, et in capite nostro, qui Christus est, fortitudinem possidemus, ut interficiamus leonem. Illi autem dormierunt in meretricis Synagogae genibus (Judic. XVI), et diabolo tondente derasi, virtutem capitis perdiderunt, amittentes cum robore oculos, de quibus in Ecclesiaste scriptum est: Sapientis oculi in capite ejus: qui autem stultus est, in tenebris ambulat (Eccle. II, 14). Illorum socii versantur in luctu, nostri comites induuntur laetitiae vestimento.