Latin
4.2.1 to 4.2.17
Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 4.2.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 2 seqq.) «Transite in Chalane, et videte: et inde ite in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum: ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino vestro est. Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti: qui canitis ad vocem psalterii. Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti sunt, et nihil patiebantur super contritione Joseph. »LXX: «Domus Israel, transite omnes, et videte in Chalanem, et pertransite inde in Emath Rabba. et descendite in Geth alienigenarum optimas ex omnibus regnis his, si ampliores sunt termini eorum terminis vestris, qui venitis in diem malum, qui appropinquatis et tangitis sabbata mendacia. Qui dormitis in lectis eburneis, et affluitis deliciis in stratis vestris, et comeditis haedos de gregibus, et lactentes vitulos de medio armentorum, qui concrepatis ad vocem organorum: quasi stantia putaverunt, et non quasi fugientia; qui bibitis vinum defaecatum, et primis unguentis ungimini, et nihil patiebamini super contritione Joseph. »Transite omnes in Chalane, quae nunc appellatur Ctesiphon, et transite omnes. Qui sunt isti omnes? utrique illi de quibus supra dixerat, Optimates capita populorum, et qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae. Vos igitur transite in Persidis civitatem, et diligenter attendite, et inde pergite in Emath magnam, quae nunc Antiochia nominatur. Magnam autem vocat, ad distinctionem minoris Emath, quae appellatur Epiphania. Unde usque hodie pergentibus Mesopotamiam prima mansio vocatur Emmas, corrupto quidem vocabulo; sed pristini nominis vestigia retinens, cujus regio appellatur Reblatha, in qua, praesente Nabuchodonosor, regis Judaeae (Al. Judae) Sedechiae interfecti sunt filii, et oculi illius excaecati.