Latin
4.2.31 to 4.2.44
Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 4.2.31-44
Unproofread scanNot analysed yet
Domus Israel, quae a me recessisti, quae confidis in monte Samariae, quae vindemiasti primitias nationum, transi, et vide, et perge ad muros plurimos, hoc enim interpretatur Emath Rabba: atque inde clementer descende in torcular eorum, qui cadunt bibentes: Geth enim et Philistiim hoc resonant. Et omnia contemplare, praecipueque optima (Al. omnia) regna, vel optimas civitates de omnibus regnis: et considera si plures sint termini eorum quam vestri. Si enim voluerimus mente tractare, et universarum gentium discutere philosophiam, AEgyptiorum, Indorum, atque Persarum, reperiemus angustiores earum terminos sanctarum terminis Scripturarum: In omnem enim terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae (Al. terrarum) verba eorum (Psal. XVIII, 5). Isti quibus supra dixerat: Domus Israel, transite omnes, et videte, a qualibus vitiis ad meliora transire jubeantur, sequens sermo describit: Qui veniunt in diem malum, parantes sibi vitio suo diem malum: non quo dies ullus sit malus; sed quo unusquisque paret sibi malum, juxta illud quod in Ecclesiaste legimus: Ne dixeris, dies priores meliores erant mihi quam isti: quoniam non in sapientia interrogas super hoc (Eccle. VII, 11): stultum est enim referre ad tempora, cum in nostra sit potestate, vel bonum diem nobis facere, vel malum. Isti sunt qui appropinquant atque contingunt Sabbata mendacia. Quomodo enim circumcisio carnis, et circumcisio cordis appellatur, et sunt in manifesto Judaei, et in occulto, quorum alterum abjicitur, et alterum comprobatur: ita sunt Sabbata Domini sancta, et veritate subnixa, et alia non sancta atque mendacia, quae occidentis litterae sequuntur otium. Quodque sequitur: Qui dormitis super lectos eburneos, sic interpretari possumus: Qui athleta est Domini, et exercetur ad luctam, et praeparat se contra adversarias potestates, dormit in nuda humo imitans Jacob (Gen. XXVIII); et ponit sibi lapidem ad caput, quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli (Psal.