# Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 4.2.45-65

Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres, 4.2.45 to 4.2.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-amos-prophetam-libri-tres/4.2.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-amos-prophetam-libri-tres/4.2.45

CXVII; Act. IV). Qui vero deliciis vacant atque luxuriae, et omnia causa ventris faciunt, dormiunt in lectis eburneis mortui animalis, et immundis haerent ossibus; et quia pulchra videntur vitia, et praesenti nitore delectant, requiescunt in eorum lectulis, et sopore gravissimo deprimuntur. Isti non comedunt solidum cibum et athleticum, de quo roborantur vires luctantium, sed mollem, et tenerum et sinistrarum partium: quales sunt haedi de gregibus et vituli saginati, et tenelli, imo adhuc lacte nutriti: hoc enim significat μοσχάρια γαλαθηνά. Concrepant quoque manibus ad vocem organorum et sonitum, ut omnia opera eorum exspectent voluptatem: nihilque faciunt nisi quod ventri procurant et libidini. Nec statim nobis illud prudens lector opponat, et quomodo scriptum est: Flumina concrepent manibus (Psal. XCVII, 8). Et: Omnes gentes, plaudite manibus (Psal. XLVI, 1). Et: Jubilate Deo adjutori nostro (Psal. LXXX, 1). Ibi enim non ad organorum sonitum dicuntur concregare, sed in laude Dei habere unum consensum. Post organorum vocem intulit: Quasi stantia putaverunt, et non quasi fugientia. Res enim saeculi, et omnia corpora, secundum Epicurum, per momenta fluunt et abeunt, et nihil in suo consistit statu, sed vel crescunt omnia, vel decrescunt, ot aquarum more torrentium labuntur in praeceps. Unde et in saeculari litteratura legimus (Virgil. III Georq.): Nihil enim fugacius saeculo rebusque saeculi. Quam dum tenemus amittimus, et per infantiam, pueritiam, juventutem, ac virilem et ingravescentem ac maturam aetatem, annosque ultimos senectutis, in quae septem spatia Philo vitam describit humanam, mutamur, et currimus, et nescientes ad mortis terminos pervenimus. Quodque sequitur. Qui bibunt defoecatum vinum, proprie referri ad haereticos potest, qui quasdam Scripturas probant, quasdam reprobant, defaecata cupientes vina potare, cum in sanctis Scripturis nihil turbidum atque coenosum sit, sed totum de superiori unda purissimum.

---

Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp471/tmp471/tmp471.tmp471.opp-lat1.xml.
