Latin
4.2.66 to 4.2.70
Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 4.2.66-70
Unproofread scanNot analysed yet
Isti primis unguntur unguentis, qui non habentes artem unguentariam, absque ulla scientia Scripturarum, et traditionibus atque doctrina apostolorum, vindicant sibi sacerdotii dignitatem, et unctos Domini dicunt se esse: oleumque purissimum sensus sui faece contaminant. Cumque haec faciant in interfectionem eorum quos deceperunt, nullo dolore cruciantur; sed gaudent in alienis mortibus, et miserorum sanguine delectantur. Sensus iste pulcherrimus in quo dicitur: Quasi stantia, putaverunt, et non quasi fugientia, in Hebraico non habetur: sed pro eo scriptum est: Sicut David putaverunt se habere vasa cantici. Unde videtur mihi ab interpretibus additam, qui in descriptione luxuriae, contra vitia et voluptates hujusmodi sententiam protulerunt, ut non verterent quod scriptum erat, sed de suo quod sibi videretur, adderent, imo mutarent.