# Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 4.3.1-20

Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres, 4.3.1 to 4.3.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-amos-prophetam-libri-tres/4.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-amos-prophetam-libri-tres/4.3.1

Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus. Et in alio loco (Horat. II, Carm., od. 14): Eheu fugaces, Posthume, Posthume, Labentur anni. (Vers. 7 seqq.) « Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium. Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis: quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur; et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo; et dicet ei qui in penetralibus domus est: Nunquid adhuc apud te est? et respondebit, Finis est; et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini. » LXΧ: « Propterea nunc captivi erunt ab initio fortium, et auferetur hinnitus equorum ex Ephraim; quia juravit Dominus per semetipsum, dicit Dominus Deus virtutum: Quia ego abominabor omnem contumeliam Jacob, et regiones ejus odi, et auferam civitatem cum omnibus habitatoribus suis. Et erit, si remanserint decem viri in domo una, et mortui fuerint; et tollent domestici ejus, et conabuntur ut auferant ossa eorum de domo; et dicent his qui praesunt domui: Si adhuc est apud te? et dicet, Nequaquam; et dicet, Tace, nec nomines nomen Domini. » Propter superiores causas quas propheticus sermo describit (eorum qui dormiunt in lectis eburneis, et lasciviunt in stratis, et comedunt agnos de grege, et vitulos de medio armenti, et canunt ad vocem psalterii et bibunt in phialis, et optimo unguento delibuti sunt, et insuper nihil patiuntur super contritione populi ejus, qui de Joseph stirpe generatus est), nunc Dominus comminatur, et dicit: Quia ista et ista fecerunt, nunc migrabunt in capite transmigrantium. Et est sensus: Nequaquam in futurum poena differtur, nec de longis post saeculis prophetatur: quod nunc ingruit, nunc venturum est, meus sermo praedicit, eos ituros esse in principio transmigrantium, principes videlicet et potentes, quibus supra dixerat: Audite verbum hoc, vaccae pingues, quae estis in monte Samariae (Supra IV, 1).

---

Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp471/tmp471/tmp471.tmp471.opp-lat1.xml.
