Latin
4.3.21 to 4.3.38
Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 4.3.21-38
Unproofread scanNot analysed yet
Et rursum: Vae qui opulenti estis in Sion. et confiditis in monte Samariae: optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. Vos qui primi estis divitiis, primi captivitatis sustinebitis jugum, secundum illud quod in Ezechiele scriptum est: A sanctuario meo incipite (Ezech. IX, 6). Non a sanctis, ut plerique aestimant; sed a subversione templi, quod sanctum fuit. Potentes enim potenter tormenta patientur (Sap. VI), et cui plus creditur, plus exigetur ab co (Luc. XII). Et auferetur, inquit, factio lascivientium, qui in capiendis voluptatibus unum habuere consensum, et comessationes exercuere ac symbola:hi pariter auferentur, ut quorum una fuit luxuria, una sit poena. Pro quo LXX interpretati sunt, auferetur hinnitus equi de Ephraim: quod in Hebraico non habetur, et ex superfluo disseretur a nobis, cum tropologiam texere coeperimus. Juravit Dominus in semetipsos, sive ut in Hebraeo legimus, in anima sua, juxta illud quod in Isaia scriptum est: Neomenias et Sabbata vestra, et dies festos odit anima mea (Isa. I, 13): non quo Deus animam habeat, sed quo humanis loquatur affectibus. Nec mirum si animam habere dicatur, cum etiam membra caetera, quae viliora sunt anima, pedes, manus et ventrem, et artus caeteros se habere testetur. Quod si opposuerint nobis hi, qui Christum negant humanam habuisse animam; sed in humano corpore Deum fuisse pro anima, audiant in Christo substantiam animae demonstrari: quomodo et membra corporis ejus habuere substantiam. In Deo autem Patre caput et pedes et caetera, quae dicuntur, non sunt membra, sed per eorum vocabula efficientiarum diversitas indicatur: sic et animam non esse substantialem, sed affectum mentis internae, et cogitationum locum, per quem Deus suam indicet voluntatem. Juravit ergo Dominus, Deus exercituum, id est Sabaoth (pro quo, virtutum Septuaginta transtulerunt), se detestari superbiam Jacob, et domos, ejus odisse.