# Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 4.4.19-30

Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres, 4.4.19 to 4.4.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-amos-prophetam-libri-tres/4.4.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-amos-prophetam-libri-tres/4.4.19

Et nota singulorum proprietates. Israel, quia majora peccaverat, feritur ruinis, et in aeternam traditur captivitatem. Domus autem Juda, in qua erat templum, et quae ex parte peccaverat, LXX annorum captivitate retinetur, et non percutitur ruinis, sed scissionibus. Scissa enim domus sarciri potest: ruinae non tam instaurationem, quam aedificationem desiderant. Cujus utriusque domus ruinas, scissiones, equis et bubalis comparat, quorum priores in petris currere nequeunt, posteriores tam indomiti sunt, ut jugum cervicibus non recipiant, et cum silvestres boves sint, propter feritatem nolint terram vomere scindere. Vos autem cum equi et bubali naturam suam mutare non possint, mutastis naturam Dei, ut dulcem amarum faceretis, et fructum justitiae ejus in absinthium verteretis, quae est herba amarissima. Qui laetamini in nihili, vel idolis vitulisque aureis, qui nihil sunt, dicente Esther ad Dominum: Ne tradas sceptrum tuum his, qui non sunt (Esther XIV, 11), vel in nihili atque mendacio. Qui propria fortitudine putatis assumpsisse vos cornua et reges et potentiam, quibus ventilaretis inimicos. Quia igitur ista fecistis, ecce ego suscitabo super vos, o domus magna, et domus minor, quae feriendae estis ruinis et scissionibus, id est, o domus Israel et omnes duodecim tribus, gentem saevissimam Assyriorum et Chaldaeorum, quae vos conterat atque subvertat a principio usque ad finem, a capite usque ad caudam, a terminis terrae vestrae, qui solem respiciunt, usque ad torrentem deserti, sive Occidentis, ut LXX transtulerunt, id est, ab Emath, usque ad Rhinocoruram, inter quam et Pelusium rivus Nili, sive torrens de eremo veniens, mare ingreditur. Emath supra Epiphaniam diximus, quae ab Antiocho cui cognomentum Επιφανή; fuit, nomen sortita est. Qui autem putant quod hic domus Israel decem tribus significet, explanare non poterunt, quomodo in comminatione dicatur adversus decem tribus, quod conterendae sint ab Epiphania usque ad terminos AEgypti: quibus terminis, non utique decem tribus, sed omnes duodecim concluduntur, in quibus fuit etiam Judas et Benjamin.

---

Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp471/tmp471/tmp471.tmp471.opp-lat1.xml.
