Latin
4.4.31 to 4.4.47
Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 4.4.31-47
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam juxta anagogen, domum magnam et domum minorem, Judaicum populum significari putant, et de gentibus Ecclesiam congregatam. Illi enim magni propter patres vocantur, et legem, et prophetas; nos minores, quia absque Testamento fuimus et mandatis Dei, de quibus et in Cantico legimus: Soror mea parvula est, ei ubera non habet (Cant. VIII, 8). Quae domus magna et parva, in unam Dei familiam congregata, si non habuerit disciplinam, et Dei mandata non fecerit, percutietur ruinis et scissionibus. Quotiescumque ergo vel in persecutionibus, vel in haeresibus et schismatibus domus Dei, quae est Ecclesia, corruit atque laceratur, Dei percutientis ostendit manum: quam si volumus effugere, comparationis audiamus et faciamus exemplum. In petris equi persequi non valent. Petra Christus est (I Cor. X), qui donavit apostolis suis, ut ipsi quoque petrae vocentur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meum (Matth. XVI, 18). Qui in istis petris fuerit, adversariae potestates, quae appellantur equi, de quibus supra diximus, persequi eum non poterunt, cursibus praepeditis, et per singulas petras corruentibus. Veniamus et ad aliam similitudinem, juxta consuetudinem nostram, editionem LXX interpretum disserentes, ne si haereamus omnino Hebraico, illusisse lectoris diligentiae, et tacendo de editione Vulgata, frustra eam proposuisse videamur. Aut reticebunt, inquit, in feminis, haud dubium quin equos significet, de quibus supra dixerat: Si persequentur in petris equi. Isti equi, id est, contrariae fortitudines, qui insaniunt ad feminas, quando virilem viderint animum, et Dei fortitudine roboratum, non audent accedere. Quando vero effeminatam mentem, et unguentis et deliciis enervatam, et in muliebrem versam mollitiem, statim insaniunt, et se tenere non possunt, et gestiunt ad libidinem. Sequitur: Quia convertistis in furore judicium. Convertit in furorem judicium, qui iratus judicat, et dicente Domino: Non accipies personam in judicio (Deut.