Latin
4.4.74 to 4.4.87
Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 4.4.74-87
Unproofread scanNot analysed yet
Emath interpretatur murus, aut murata. Vetabuntur itaque ab hac gente saevissima, cui supplicia delegata sunt, confugere ad civitatem munitam, quae est coelestis Jerusalem, ne introeant et salventur: in modum illius capituli quod in Genesi legimus, ubi posuit Deus Cherubim et flammeam rompheam (Gen. III), quae vertitur ad custodiendam viam ligni vitae, ut qui ejectus fuerat de paradiso, nequaquam illuc ingrederetur indignus. Quodque sequitur: Usque ad torrentem Occidentis, de sexagesima septimo Psalmo interpretabimur, in quo scriptum est: Cantate Domino, psalmum dicite nomini ejus: iter facile ei qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi (Psal. LXVII, 5). Nisi enim mala opera in nobis occiderint, Christus non ascendet super nos. Cumque illa occiderint, et Christum habuerimus aurigam: tunc nobis proficientibus et ad meliora pergentibus in eodem Psalmo imperabitur: Cantate Deo psallite Domino qui ascendit super coelum coeli ad Orientem (Psal. LXVII, 33, 34). Unde et in mysteriis, primum renuntiamus ei qui in Occidente est, nobisque moritur cum peccatis, et sic versi ad Orientem, pactum inimus cim sole justitiae, et ei servituros nos esse promittimus. Pro torrente Occidentis, Symmachus interpretatus est, vallem campestrem; Theodotio, torrentem Arabiae; Aquila, torrentem qui est in planitie. Quibus verbis ostenditur nequaquam in cis a murata civitate exclusis, mori posse peccata, nec pervenire illos ad torrentem campestrem et planum sive deserti, qui torrens dicitur voluptatis, juxta illud quod legimus: De torrente voluptatis luce potabis eos (Psal. XXXV, 9).