# Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 4.5.1-16

Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres, 4.5.1 to 4.5.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-amos-prophetam-libri-tres/4.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-amos-prophetam-libri-tres/4.5.1

(Cap. VII.—Vers. 1-3.) « Haec ostendit mihi Dominus Deus: Et ecce fictor locustae in principio germinantium serotini imbris, et ecce post serotinum tonsor (sive tonsura) regis. Et factum est cum consummasset comedere herbam terrae, et dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro: quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? Misertus esi Dominus super hoc: Non erit, dixit Dominus·» LXX.: « Sic ostendit mihi Dominus: Et ecce fetus locustarum veniebat matutinus: et ecce bruchus unus Gog rex. Et erit si compleverit, ut devoret fenum terrae, et dixi: Domine Deus, propitius esto: quis suscitabit Jacob, quoniam modicus est? Poeniteat te, Domine, super hoc: Et hoc non erit, dicit Dominus. » Non solum ea quae multa post saecula futura sunt propheticus sermo praedicit, sed et vicina, et quae statim vaticinium consequantur. Solemus enim homines mullo plus de nobis quam de posteris cogitare, dicente Ezechia: Fiat pax in diebus meis (IV Reg. XX, 19). Ut qui viderint rebus expleta quae ante nuntiata sunt, convertantur ad cultum Dei, in cujus prophetis divinationis est veritas. Ostendit igitur Dominus Sennacherib regem Assyriorum cum infinita exercitus multitudine, instar locustae universa tondenti, esse venturum in principio imbris serotini, quando extrema Dei omnipotentis misericordia indigebat Israel: hujus autem locustae fictor et creator est Dominus. Quas locusta venit in principio imbris serotini, quando cuncta virent et parturit omnis ager, et diversarum arborum flores in sui generis poma rumpuntur. Et ut uno sermone indicem quod volo, cunctarum abundantiam rerum, flores arborum, atque herbae segetum pollicentur. Has autem locustas, quae primo vere volitabant, bruchus innumerabilis sequebatur, qui veniebat post imbrem serotinum, et appellabatur tonsor vel tonsura regis, ed quod universa vastaverit, et nihil penitus reliquerit herbae virentis in terra. Hunc tonsorem, sive tonsuram, Isaias aculam novaculam vocat (Isa.

---

Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp471/tmp471/tmp471.tmp471.opp-lat1.xml.
