Latin
4.7.36 to 4.7.53
Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 4.7.36-53
Unproofread scanNot analysed yet
II, 6-8). De quo Isaias scribit: Non est species illi [Al. illius], neque decor: vidimus eum et non erat pulchritudo: despectum et novissimum hominum, virum dolorum, et scientem ferre infirmitatem (Isa. LIII, 2). Hic stat supra murum adamantinum, id est, super sanctos et apostolos suos, quibus donavit, ut et ipsi adamantes vocarentur, et a nullo superati dicerent: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius (Rom. VIII, 35)? Et iterum: Certus sum, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Ibid. 38, 39). Petrus quoque qui erat fortissimus adamas, portae inferorum non praevaluerunt adversus eum (Matth. XVL). Hic vir et Dominus, qui stat super murum adamantinum, habet in manu sua adamantem, qui nisi Dei teneatur manu, et illius valletur auxilio, omnem perdit fortitudinem, dicente Domino in Evangelio: Nemo potest rapere de manu Patris mei (Joan. X, 29). Et intantum robustus est, ut dicatur ad eum: Si transieris per ignem, flamma non comburet te (Isa. XLIII, 2): quantoque magis tentationibus caeditur, tanto fortior fit, et pro nomine Salvatoris inter flagella laetatur. Cumque a nullo superari queat, solo mortiferae libidinis calore dissolvitur. Haec enim sanguinis hircorum et ipsius hirci dicitur esse natura, ut sit ad libidinem calidissimus, et quod ignis edomare nequeat, solus illius dissolvat cruor. Ponit ergo Dominus hujuscemodi adamantem in medio populi sui Israel, et ultra non transit eum, nec dimittit ut dissipentur arae, quae risu et subsannatione sunt dignae, et omnia haereticorum mysteria dumumque Jeroboam, qui primus Dei populum separavit, percutiat gladio, atque subvertat.