# Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 4.8.1-16

Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres, 4.8.1 to 4.8.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-amos-prophetam-libri-tres/4.8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-amos-prophetam-libri-tres/4.8.1

(Vers. 10 seqq.) « Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Jeroboam regem Israel, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel: Non poterit terra sustinere universos sermones ejus. Haec enim dicit Amos: In gladio morietur Jeroboam: Israel autem captivus migrabit de terra sua. Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere [Al. egredere]: fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et ibi prophetabis, et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes: quia sanctificatio regis et domus regni est. » LXX: « Et misit Amasias sacerdotes Bethel ad Jeroboam regem Israel, dicens: Congregationes facit contra te Amos in medio domus Israel: non poterit terra sustinere omnes sermones ejus. Haec enim dicit Amos: In gladio morietur Jeroboam: Israel autem captivus ducetur de terra sua. Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, egredere [Al. gradere], recede in terram Juda, et ibi vive, et ibi prophetabis: in Bethel autem non adjicies ultra prophetare, quia sanctificatio regis est, et domus regni. » Salomonis proverbium est, imo mandatum: Noli arguere malos, ne oderint te (Prov. IX, 8). Et e contrario de bonis praecepit: Argue sapientem, et diliget te (Ibid.) In alio quoque loco, Qui arguit, inquit, hominis vias, gratiam habebit magis quam is qui loquitur quae delectent (Prov. XXVIII, 23). Itaque et Amos emendationis affectu loquebatur ad populum, et ex sermonibus Dei terribilia minabatur, ut agentes poenitentiam, reverterentur ad Deum et idola desererent. Tunc sacerdos Bethel, in qua erat vitulus aureus, quem constituerat Jeroboam filius Nabath (III Reg. XII), et alii qui illi in imperio successerant, mittit ad Jeroboam neputem Jehu, qui ei nuntiet, dicens: Rebellavit contra te Amos, sive congregationes facit atque conventus in medio regni tui, Israel, et tanta loquitur, ut terra regni tui verba ejus sustinere non possit.

---

Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp471/tmp471/tmp471.tmp471.opp-lat1.xml.
