Latin
4.8.36 to 4.8.44
Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 4.8.36-44
Unproofread scanNot analysed yet
Vade, inquit, in terram Juda, in qua natus es, ubi libenter audiuntur insani: et comede ibi panem tuum, vel ibi vive, aut certe exerce artem tuam per quam tibi reperias cibos, et ibi vaticinare, qui habes multos quos consuevisti seducere: in Bethel autem, in qua ego sum sacerdos, ultra non adjicies prophetare, quia sanctificati regis est, et domus regni. Et hoc quasi falsus sacerdos loquitur, adulans reguli fastigio, ut non dicat: sanctificatio Dei nostri est, et domus idoli; sed sanctificatio regis, et domus regni: hanc habentibus cunctis qui falses deos colunt consuetudinem, ut superbiam suam regibus imputent, et quod ipsi faciunt, rex fecisse videatur. Omnia quae de Amasia, et Jeroboam, et Israel, et Amos interpretati sumus, τροπολογιχώί ad haereticos referenda sunt: quorum sacerdos Amasias solet interdum mittere ad Jeroboam regem haereticum, atque haereticorum patronum, et sanctos viros ac praecones fidei accusare apud eum, et jubere doctoribus, ne praedicent in Israel, ne contra regis faciant voluntatem: quia Bethel, hoc est, domus Dei, et falsa Ecclesia sanctificatio regis sit, et domus regni. Solent enim dicere: Imperator nobis communicat, et si quis eis restiterit, statim calumniantur: ergo in contra imperatorem facis? Augusti mandata contemnis? Et tamen consideremus, quod multi reges Christiani qui persecuti sunt Ecclesiam Dei, et Arianam impietatem in toto orbe fundare conati sunt, vincant in scelere Jeroboam regem Israel. Ille enim falsi sacerdotis mandata despexit, nec ad suggestionem ejus quidquam voluit respondere. Isti autem cum multis Amasiis sacerdotibus suis, fame et penuria, carceribus et exsiliis Amos prophetam et sacerdotes Domini necaverunt.