# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.12

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.12

Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque: quae regi debeant ratione, et potentia Dei; quibusque oppositae sint, imo impositae, virtutes quatuor, Prudentia, Justitia, Fortitudo, Temperantia, ut harum gubernentur arbitrio. Quae quomodo vultibus hominis, leonis, vitulique et aquilae coaptentur, omnino tacuerunt. Super quibus idem philosophus et orator in tribus ad filium officiorum libris disputat. Legi et cujusdam Catinae, quem Syri λβπτέν, id est, acutum et ingeniosum, vocant, brevem disputatiunculam, putantis castrorum ordinem duodecim tribuum describi in solitudine, ad Orientem et Occidentem, Septentrionem et Meridiem, quae sibi invicem, et charitate, et consanguinitate sociantur, et hoc esse rotam in rota, quae ducantur a spiritu, et nube protegantur in eremo, et columna ignis illuminentur in nocte, nec revertantur in AEgyptum, sed semper ad terram repromissionis ire festinent. Electri autem in medio similitudinem, interpretatur Sancta sanctorum, faciemque hominis refert ad totum Israel; leonis ad regale sceptrum Judae; vituli ad sacerdotalem et leviticam tribum: extra quas sit facies aquilae, vindicta et ultio Dei de coelo cuncta prospiciens, et quae parata sit laniare peccantem, de qua et in Osee dicatur: Sicut aquila super domum Dei (Osee. VIII, 1), id est, templum. Et in hoc eodem propheta (infra XVII), aquilam magnam magnarum alarum et unguium, quae habeat ductum intrandi in Libanum, Nabuchodonosor intelligi, quem et nunc significet esse venturum, ac super hujuscemodi quadrigam instar aurigae sedere Deum, et facienda vel non facienda praecipere. Hoc autem, inquit, populo dicitur, qui in Babylone versatur, quod si Deo colla subjecerit, ipsiusque paruerit retinaculis, rursum ejus mereatur auxilium, et terram quam amiserat, recipiat.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
