Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 8, 9.) «Et facies et pennas per quatuor partes habebant: junctaeque erant pennae ejus [Vulg. eorum], alterius ad alterum. Non revertebantur cum incederent: sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. »Juncta sibi sunt Evangelia haerentque mutuo, et in toto orbe volitantia huc illucque discurrunt: nec habent finem volatus, nec aliquando superantur et recedunt, sed semper ad ulteriora procedunt· Unde et Paulus dicit: Praeteritorum obliviscens, et in futurum me extendens (Philipp. III, 13). Hoc idem et de virtutibus animi possumus dicere, et de volatu temporum, commistioneque elementorum, quod praeterita relinquentes, semper ad priora festinent. Quod autem tempora labantur et fugiant, brevi versiculo demonstratur (Virgil. III Georg.) : Et in carmine lyrico (Horat. Carm. od. 14):