# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.15

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.15

(Vers. 11.) « Et facies eorum et pennae eorum extentae desuper, duae pennae singulorum jungebantur, et duae tegebant corpora eorum. » Et supra diximus juncta sibi esse Evangelia et tempora, et omnes rationales creaturas, quatuorque virtutes, ita ut qui una caruerit, omnibus carcat. Quodque duae extentae sunt, et in altum se elevant, praedicationem coelestem significat, et omnia ad Dei tendere majestatem. Duae autem quibus teguntur corpora, humana excluditur scientia, nec perfectus praebetur intuitus, dicente Apostolo: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, destruentur ea quae ex parte sunt (I Cor. XIII, 9, 10).

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
