# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.16

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.16

(Vers. 12.) « Et unumquodque coram facie sua gradiebatur. Ubi erant impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur, cum ambularent. » Qui aratri stivam tenet, non debet respicere post tergum (Luc. IX), nec imitari uxorem Loth (Gen. XIX), ne incidat in plagam Deuteronomii (cap. XXVII), et pereat … insanabili, quo cecidit et Heli, quia vitio filiorum offenderat Deum (I Reg. III, IV): quanto magis quatuor animalia quae plena erant lumine atque pennata, quae sequuntur Spiritum sanctum praecedentem: quae ita per orbem volitant, et se ad excelsa sustollunt, ut corpora sua protegant pennis historiae, nec nobis aspectum tribuant pleniorem? Quod autem secundo dicitur: Non revertebantur cum incederent, utriusque instrumenti indicat sacramentum, quod in quatuor istis ammantibus, et Lex, et Evangelium ad futura festinent; et nunquam retro motum accipiant.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
