# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.19

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.19

(Vers. 19 seqq.) « Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea. Et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae. Quocunque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotae pariter levabantur, sequentes eum; spiritus enim vitae erat in rotis. Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotae sequentes ea: quia spiritus vitae erat in rotis. » Quatuor animalia spiritum sequebantur, et nubem quae erat in spiritu. Rursumque rotae cum animalia sequerentur elevantia se de terra, nequaquam animalia, sed spiritum sequebantur, ut ostenderent propriam voluntatem: quia spiritus vitae erat in rotis. Tria autem et in animalibus et in rotis pariter indicantur, cum starent, cum ambularent, cum elevarentur, quae et animalia, et rotae in commune faciebant. Neque enim stantibus animalibus rotae poterant ambulare, nec ambula tibus super terram animalibus, elevare se rotae, sed quorum una erat actio, una erat et requies, et cursus, et elevatio. Secundoque dicitur, quia spiritus vitae erat in rotis: ut nequaquam vas aliquid arbitremur rotarum, quas in carpentis plaustrorum rhedarumque et curruum aspicimus, sed animantia, immo super animantia. Animalis enim bomo non percipit ea quae spiritus sunt. Istae ergo rotae, in quibus erat spiritus vitae, omnia ordine faciunt atque mensura, habentque eum animalibus concordiam, sequentes ea, et per ea Spiritum sanctum; immo mediis praetermissis, sancti Spiritus societate gaudentes. Quae omnia juxta priorem intelligentiam variae interpretationi prudens lector poterit coaptare.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
