# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.2

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.2

(Cap. I.—Vers. 1.) « Et factum est in tricesimo anno, in quarto, in quinta mensis, » Tricesimus annus non, ut plerique aestimant, aetatis prophetae dicitur, nec; Jubilaei, qui est annus remissionis; sed a duodecimo anno Josiae regis Juda, quando inventus est liber Deuteronomii in templo Dei, usque ad quintum captivitatis annum Joachin cognomento Jechoniae, qui cum matre ductus est in Babylonem, et cum Daniele tribusque pueris, et Ezechiel (quae est tribus Judae prima captivitas) quando stillavit ira Dei super Jerusalem (IV Reg. XXII; II Paral. XXXIV; IV Reg. XXIV). Secundum anagogen vero praefiguratur Dominus atque Salvator, qui triginta annos natus venit ad baptismum (Luc. III), quae in homine perfecta aetas est. Unde et in Numerorum volumine juxta Hebraeos, non, ut in LXX continetur, a vicesimo quinio aetatis anno, sed a tricesimo incipiunt sacerdotes in tabernaculo ministrare (Num. IV). In quod signum praecessit et Joseph, quando in AEgypto esurienti populo frumenta largitus est (Gen. XLI), et Joannes Baptista venit ad fluenta Jordanis, praedicavitque baptismum poenitentiae (Luc. III). Quodque scriptum est, in quarto, pendente sententia, subauditur mense. Statim enim sequitur, in quinta mensis. Quod ut manifestius fieret, supra addidere Septuaginta.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
