# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.20.43-53

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 1.20.43 to 1.20.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.20.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.20.43

CIX, I, 2). Sicut autem crystallo purissima quaeque atque Incentia in coelestibus demonstrantur, quae nostrum oculatum corpus illuminant: sic in sapphiro, id est, in throno Dei, et super firmamentum quod coelum accipimus, abscondita atque secreta et incomprehensibilia Dei sacramenta monstrantur: Qui posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12), et in nube videtur et in caligine. Unde et in Exodo scribitur: Et sub pedibus Dei erat quasi opus lateris sapphiri, et sicut species firmamenti coeli mundissimi (Exod. XXIV, 10). Unde et sponsa pulchritudinem sponsi describit in Cantico: Venter ejus quasi tabula eburnea super lapidem sapphirum (Cant. V, 14). Et in Joannis Apocalypsi primum fundamentum jaspidis, secundum sapphiri scribitur (Apoc. XXI). Et in rationali pontificis, in versu et ordine lapidum singulorum, secundus ordo carbunculum habet, et sapphirum, et jaspidem (Exod XXVIII). De quibus ex parte lapidibus, in Isaiae Explanationibus diximus.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
