# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.21

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.21

(Vers. 27, 28.) « Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis intrinsecus ejus per circuitum a lumbis ejus et desuper. Et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu, velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae. Hic erat aspectus splendoris per gyrum. Haec visio similitudinis gloriae Domini. » Similitudo hominis qui sedebat super similitudinem throni, qui thronus habebat similitudinem lapidis sapphiri, a lumbis et desuper, electro comparatur. Quod electrum ei intrinsecus et extrinsecus habebat quasi ignis aspectum. A lumbis vero el deorsum ignis erat resplendens io circuitu; ut ostenderet ea, quae supra lumbos sunt, ubi sensus versatur ct ratio, non indigere igne nec flammis, sed pretiosissimo metallo et purissimo. Ea vero quae a lumbis deorsum, ubi coitus, ubi generatio, ubi incentiva viliorum, purgatione indigere flammarum, ut cum purgata fuerint, habeant sicut arcus similitudinem, quae vulgo Iris dicitur, cum fuerit in nube in die pluviae. Iris enim in sancta Scriptura vocatur arcus, et in Apocalypsi Joannis eodem nomine Iris dicitur (Apoc. IV), nisi in pluvia et in aquosa nube non potest apparere, diversorum colorum, et pulcherrimorum, et sensim in alios transeuntium. Unde et poeta (Virgil. IV AEneid.): « Mille rapit varios adversa luce colores. » Sed et morem vulgi sequens idem poeta: Cum bibit, inquit, arcus. Ex quo significat nunquam arcum apparere, nisi in nube cl in aquis. Hic arcus signum est clementiae, et testamenti Dei, quod fecit cum hominibus, ul quando apparuerit in nube, sciamus nos, secundum antiquitatis exemplum, nequaquam perituros esse diluvio (Gen. IX). Ex quo ostenditur post poenas atque supplicia, et purgationem peccatorum, futuram misericordiam, dumtaxat in his qui Deum meruerint videre regnantem. Unde dicitur: Hic erat aspectus splendoris per gyrum. Per gyrum Dei, vel throni, vel omnium quae perspecta sunt. Et haec visio gloriae similitudinis Dei: non quo gloriam Domini viderit, sed similitudinem gloriae ejus. Visio autem omnis haec est: Spiritus elevans, et nubes magna, ct qualuor animalia, et rotae totidem sequentes animalia, et spiritum, quae sub firmamento Dei esse meruerunt. Quae postquam elevata sunt, et audierunt vocem quasi aquarum multarum, et quasi verbi sublimis Dei, vocemque castrorum et exercitus, demiserunt alas, et stuporem silentio demonstrarunt: apparuitque sedens super similitudinem sapphiri quasi similitudo hominis, qui a lumbis supra habebat speciem electri, et a lumbis deorsum speciem ignis in circuitu. Post quem terrorem datur signum misericordiae; velut aspectus arcus cum fuerit in nube in dic pluviae. De hac visione prolixius diximus; quia et obscura est, et a multis varie exponitur. In reliquis quantum fieri potest absque damno sensuum, propter magnitudinem voluminis brevitati studebimus.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
