Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.22
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. II. —Vers. 1.) «Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis. »Non est elatus visionum magnitudine, sed conscientia fragilitatis humanae procidit in faciem suam. Unde et apostolus Paulus post ascensionem coeli et paradisi, et auditionem verborum ineffabilium, datum sibi dicit angelum Satanae, qui se colaphizet, ne extolleretur (I Cor. XII). Et Abraham cecidit in faciem, postquam audivit sermones Dei. Et tamen quia non peccato, sed humilitate corruerat, a Domino sublevatur, et verba ejus jubetur audire (Gen. XVII). Sciendum quoque, quod aliud sit in faciem cadere, aliud retrorsum. Abraham, postquam audivit de nativitate Isaac, cecidit in faciem, et risit. Heli autem, qui peccaverat, retrorsum cecidit (I Reg. IV). Et de Dan in Genesi scriptum est: Fiat Dan coluber in semita, mordens plantam equi, et cadet eques retrorsum, salutem exspectans Dei (Gen. XLIX, 17, 18). Quia enim ad morsum colubri ceciderat ex equo, propterea Salvatoris exspectat adventum. Et in Evangelio secundum Joannem, qui ad comprehendendum venerant Dominum, postquam ille respondit: Ego sum, ceciderunt retrorsum in terram (Joan. XVIII, 6); sermonem ejus, qui Moysi dixerat: Vade, dic filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14), minime sustinentes.