# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.26

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.26

(Vers. 4.) « Et filii dura facie, et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. » Hoc in LXX non habetur. Magnaeque clementiae est ad tales Deum mittere, nec desperare eorum salutem; et confidentiae prophetalis, quod ad tales quoque ire non timeat. Indomabili autem corae, et dura facie, jux ta illud debemus accipere quod peccatori dicitur: Nervus ferreus collum tuum, et frons tua aenea (Isa. XLVIII, 4). Qui et in consequentibus arguuntur cordis lapidei, quod Deus evulsurum esse se dicit, et pro ilio carneum redditurum: ut mollitie sua Dei praeopta suscipiat.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
