# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.27

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.27

(Vers. 5.) « Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant: quoniam domus exasperans est, et scient quia propheta fuerit in medio eorum. » Simile quid in Jeremia scriptum est: Si forte audiant et agant poenitentiam (Jerem. XXVI, 3).Et in Evangelio: Forsitan filium meum verebuntur (Matth. XXI, 37). Loquitur autem haec Deus ambigentis affectu, ut liberium hominis monstret arbitrium, ne praescientia futurorum mali vel boni immutabile faciat quod Deus futurum noverit. Non enim quia ille ventura cognoscit, neccsse est nos facere quod ille praescivit, sed quod nos propria voluntate sumus facturi, ille novit futurum quasi Deus.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
