Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.28
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 6.) «Tu ergo, fili hominis, non timeas eos, neque [Vulg. ne] sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum. »LXX: «Et tu, fili hominis, non timeas eos, nec a facie eorum formides: quoniam insanient, et congregabuntur contra te in circuitu. »Licet dura cervice sint et corde indomabili, tamen mea sunt fortiora praecepta. Nec te putes esse deceptum, si mittaris ad eos qui te loquentem non audiant. Ecce praedico tibi quod insaniant, et congregentur adversum te, et circumdent te, nullum tibi effugium relinquentes. Hoc autem facient, quia increduli sunt, et Dei imperia contemnentes.