Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 2.) «Cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt coeli, et vidi visiones Dei in quinta mensis: ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin. »Captivum sedisse populum super flumina Babylonis, David prophetat in spiritu: Super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus (Psal. CXXXVI, 6). Chobar autem, aut nomen est fluminis, aut certe, juxta interpretationem suam, qua in grave vertitur, Tigrim significat et Euphratem, et omnia magna et gravissima flumina quae in terra Chaldaeorum esse perhibentur. Apertosque coelos non divisione firmamenti, sed fide credentis intellige: eo quod coelestia sint illi reserata mysteria. Unde et in baptis-, mate Salvatoris, quando Spiritus sanctus in specie columbae descendit super cum, apertos coelos legimus (Matth. III), quibus reseratis, panduntur visiones Dei: non una visio, sed plures, dicente Domino per prophetam: Ego visiones multiplicabo, et in manibus prophetarum assimilatus sum (Osee XII, 10). Istae sunt visiones quas omnis Ezechielis prophetia contexuit. Significantiusque juxta Hebraeos et caeteros interpretes transmigratio dicitur Joachin, et non captivitas, quod LXX transtulerunt. Non enim captus urbe superata, sed voluntate se tradens, ductus est in Babylonem. Igitur Joachin, id est, Jechoniae dicatur prima transmigratio: Sedeciae autent secunda vel extrema captivitas.