# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.30

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.30

(Vers. 7, 8.) « Et loqueris verba mea ad eos: si forte audiant, et timeant, vel quiescant, quoniam irritatores sunt. Tu autem, fili hominis, audi quod ego loquor [Vulg. quaecunque loquor] ad te. » Non ergo cessandum, licet mali sint, quibus loquimur; quin secundum Apostolum (II Tim. IV), opportune, importune verbum Dei praedicemus, quia potest fieri, ut et durus corrigatur ad mollitiem, et qui obediens est, mutata voluntate non audiat.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
