# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.33

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.33

« Et vidi, et ecce manus missa ad me. » Pro manu missa, extentam Septuaginta transtulerunt. Quae mittitur et extenditur ad eos, qui beneficia consequuntur. Contrahitur autem ab his quibus loquitur per prophetam: Numquid abbreviata et contracta est manus Domini (Isa. L, 2)? Et in Psalmo: Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem (Psal. LXXIII, 11)? Denique extendit in passione pennas suas, suscepitque discipulos, et portavit illos iu humeris suis, et locutus est: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem (Isa. LXV, 2), ut congregaret filios Israel, sicut gallina congregat pullos sub alas suas: et extensione manuum Moysi Israel superat Amalec (Exod. XVII).

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
