Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.34
Unproofread scanNot analysed yet
«(Vers. 9.) In qua erat involutus liber, et expandit illuni coram me, et [Vulg. qui] erat scriptus intus et foris: scriptaeque erant in eo lamentationes, et carmen, et vae. Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede. »Pro involuto libro, Septuaginta capitulum libri transtulerunt. In manu Domini sedentis super thronum, quae missa est et extenta. De quo in Psalmis dicitur: In capitulo libri scriptum est de me (Psal. XXXIX, 8). Capitulum intelligamus exordium. Iste liber involutus atque signatus, scriptusque intus et foris, vel ante et post, tantae difficultatis fuit, ut nullus potuerit neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram aperire illum et legere, nisi solus leo de tribu Juda, radix David et Jesse, quem Joannes in Apocalypsi devorasse se dixit (Apoc. V, X), non totum, sed in capitulo, id est, in principio. Neque enim fieri potest, ut humana natura totos libri hujus thesauros devoret. Et expandit illum coram propheta, et legendum cognoscendumque praebuit, qui in Isaia populo non credenti dicitur esse signatus (Isa. XXIX). Usque hodie enim velamen Judaeis in Veteri positum est Testamento. Scriptusque erat ante et retro; de futuris et de praeteritis. Vel certe foris, in historiae littera, intus, intelligentia spirituali, de qua et Psalmista: Omnis, inquit, gloria filiae regis ab intus (Psal. XLIV, 14). Scriptaeque erant in eo tam intus quam foris lamentationes, et carmen, et vae. Lamentationes, de his qui ad poenitentiam provocantur, sicut Samuel et apostolus Paulus plangebant atque lugebant Saul et Corinthios, quos salvare cupiebant (II Reg. XVI; II Cor. XII). Carmen super his, qui Dei digni sunt testimonio, et quibus Psalmista praecipit: Cantate Domino canticum novum (Psal. XCV et XCVII, 1). Porro vae super illis qui penitus desperantur, et cum venerint in profundum peccatorum, contemnunt (Prov. XVIII).