Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.38
Unproofread scanNot analysed yet
«Et comedi illud, et facium est in ore meo sicut mel dulce. »Loquitur et David: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mei ori meo (Psal. CXVIII, 103). Et alibi: Judicia Domini vera desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum; et dulciora super mel et favum (Psal. XVIII, 10, 11). Et Samson favum mellis in ore leonis invenit (Judic. XIV); et Dominus post resurrectionem partem assi piscis comedit et favum (Luc. XXIV). Et in Proverbiis de ape dicitur, quanquam hoc Hebraea non habeant exemplaria: Vade ad apem, et disce quomodo operatrix sit, et opus suum castum faciat: cujus laboribus reges et imperiti pro sanitate abutuntur (Prov. VI, 8 sec. LXX): quod operati sunt Moyses et prophetae, et evangelisiae, et apostoli; ut quicunque rex fieret, cujus cor in manu Dei est, dulcibus fruatur cibis. Qui vero simplex et absque serpentis astutia habet innocentiam columbarum, simplici fide credat atque salvetur: quia ubique insidiae sunt, et saepe diabolus transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI): melque distillat de labiis mulieris meretricis, dulcia repromittens ut venena interserat (Prov. V).