# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.38

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.38

« Et comedi illud, et facium est in ore meo sicut mel dulce. » Loquitur et David: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mei ori meo (Psal. CXVIII, 103). Et alibi: Judicia Domini vera desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum; et dulciora super mel et favum (Psal. XVIII, 10, 11). Et Samson favum mellis in ore leonis invenit (Judic. XIV); et Dominus post resurrectionem partem assi piscis comedit et favum (Luc. XXIV). Et in Proverbiis de ape dicitur, quanquam hoc Hebraea non habeant exemplaria: Vade ad apem, et disce quomodo operatrix sit, et opus suum castum faciat: cujus laboribus reges et imperiti pro sanitate abutuntur (Prov. VI, 8 sec. LXX): quod operati sunt Moyses et prophetae, et evangelisiae, et apostoli; ut quicunque rex fieret, cujus cor in manu Dei est, dulcibus fruatur cibis. Qui vero simplex et absque serpentis astutia habet innocentiam columbarum, simplici fide credat atque salvetur: quia ubique insidiae sunt, et saepe diabolus transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI): melque distillat de labiis mulieris meretricis, dulcia repromittens ut venena interserat (Prov. V).

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
