# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.4

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.4

(Vers. 3.) « Factum est verbum Domini ad Ezechiel filium Buzi, sacerdotem, in terra Chaldaeorum, secus flumen Chobar. » Et Danieli et Ezechieli, qui in Babylone erant juxta flumina, futurorum sacramenta panduntur super aquas, imo in aquis purissimis, ut baptismatis potentia monstraretur. Alioquin et apostolus Paulus quando ab Anania lotus in Domino est, tegentibus prius oculos ejus squamis, caruit excitate (Act. IX). Et in Genesi, prima quae viverent, de aquis egressa suat. Illud quoque intelligendum, quod in tricesimo aetatis suae anno Dominus ad baptisma venerit: in quarto mense, qui apud nos vocatur Januarius, et est in anni primus exordio, praeter Nisan mensem novorum, in quo Pascha celebratur. Apud Orientales enim populos, post collectionem frugum, et torcularia, quando decimae deferebantur in templum, October erat primus mensis, et Januarius quartus. Quintam autem diem mensis adjungit, ut significet baptisma, in quo aperti sunt Christo coeli, et Epiphaniorum dies hucusque venerabilis est, non ut quidam putant Natalis in carne, tunc enim absconditus est, et non apparuit. Quod huic tempori congruit, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17). Porro Buzi in linguam nostram vertitur, spretus atque contemptus: Ezechiel, roboratus a Deo. Quod sic Domino coaptabitur, ut dicamus Creatorem mundi, qui Pater est Salvatoris, ab omnibus haereticis sperni atque contemni, qui Vetus non recipiunt Testamentum. Nec mirum robustum Dei esse Dominum, cum ipse sit Dei virtus Deique sapientia.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
